Tuam me terram et cinerem

Sine tamen loqui, quoniam ecce misericordia tua est, non homo, inrisormeus, cui loquor. et tu fortasse inrides me, sed conversus misereberismei. quid enim est quod volo dicere, domine, nisi quia nescio, unde venerim huc, in istam, dico vitam mortalem, an mortalem vitalem? nescio. mihi per haec ipsa, quae tribuis intus et foris. nam tunc sugere noram et adquiescere delectationibus, flere autem offensiones carnis meae, nihil amplius. Post et ridere coepi, dormiens primo, deinde vigilans. hoc enim de me mihi indicatum est

Susceperunt me consolationes miserationum

Tuarum, sicut audivi a parentibus carnis meae, ex quo et in qua me formasti in tempore; non enim ego memini. exceperunt ergo me consolationes tactis humani, nec mater mea vel nutrices meae sibi ubera implebant, sed ut mihi per eas dabes alimentum infantiae, secundum institutionem tuam, et divitias usque ad fundum rerum dispositas. tu etiam mihi dabas nolle amplius, quam dabas, et nutrientibus me dare mihi velle quod eisdabas: dare enim mihi per ordinatum affectum volebant quo abundabant ex te.

Bonum erat eis bonum meum


Quod animadverti postmodum clamante te et credidi, quoniam sic videmus alios infantes; namista mea non memini.